[ Pobierz całość w formacie PDF ]

pro lege esset ad causas similes iudicandas. Sedes ac domicilia iudicum, de quibus agimus,
collocarentur in aliquo loco salubri et rebus necessariis abundanti ac in primis, qui aequaliter,
quantum fieri posset, a municipiis ac prouanciis omnibus Sarmaticis distaret, qualis uel Cra-
couia, uel Petricouia esse uidetur. Aedes singulis propriae curarentur, coniunctae illae quidem
et continentes, ut solent esse collegiorum. Haberent aedes illae ipsae commoditates omnes
pro ipsis iudicibus et eorum scribis, pro uxoribus, item eorum (siquidem essent mariti) liberis
ac omni familia. In loco medio, qui inter aedes illas teset tanquam insula, templum aedifica-
retur, ubi iudices cum suis omnibus rei diuinae uacarent suasque actiones Deo immortali com-
mendarent, a quo est rectum iudicium et bona omnia. Proxime templum esset curia, in qua
iudices ius dicerent ac iudicia exercerent. Quoniam autem nemo militat stipendiis suis dignu-
sque est operarius mercede sua, reipublicae interest consulere necessitatibus iudicum genera-
lium. Primum igitur singulis in uicinia darentur pagi singuli, ubi pro tempore rusticarentur,
hortos et agros colerent eaque tanquam in promptuariis haberent, quae ad uictum essent ne-
cessaria. Si pagi eiusmodi aliunde haberi non possent, a ditioribus uel abbatibus uel episco-
pis petendi essent. Sin minus impetrarentur a praesentibus, facile ab iis obtinebuntur, qui in
horum loca proximi successuri sunt, siquidem sacerdotio non prius ornentur, quam fidem fa-
ciant se id reipublicae causa donaturos esse. Quanta autem iisdem iudicibus pecunia annua
danda et unde conquirenda sit, in tertio libro dicemus. Quoniam autem ambitiosorum et fuco-
rum magnus est ubique numerus, ne commoditates, quas diximus, aliquos allicerent ad pe-
tendum hoc munus iudicandi, danda esset potestas iudicibus a conuentu electis, ut ipsi dein-
ceps suo iudicio in locum demortuorum alios sufficerent et eligerent, ea quidem fide, quam
iureiurando dedissent, cum in hoc collegium iudicum allegerentur. Quam electionem uel co-
nuentus, uel si eius tempus procul abesset, rex sua authoritate confirmaret electumque ac con-
firmatum iureiurando ad modum supra expositum constringeret. Ac ne ob eius absentiam iu-
dicia negligentius fierent, ad iudices alios continuo remitteret. Est autem hoc pernecessarium,
ut quemadmodum alii artifices melius de arte sua, quam eius imperiti, existiment, ita iudices,
eos sibi collegas asciscant, quorum industriam, peritiam etprobitatem in iudiciis perspexis-
sent. Aliter ambitioni occasio non praecideretur, eoque tandem ueniretur, ut quemadmodum
fit in sacerdotiis, ita in hoc honore multorum prensationes uideremus hique, quorum potestas
esset, non quos idoneos putarent, sed uel quibus fauerent, uel a quibus maxime ambiti essent,
eos iudices facerent ueniretque hoc munus pedetentim ad homines malos, iudicandi imperi-
tos et ignauos, quod quam perniciem afferret reipublicae, ex iis aestimare licet, qui honoribus
titulotenus gaudent.
40
CAPUT XVII
De conuentibus uniuersorum
Iudiciis recte constitutis conuentus breuiores essent; quos tamen ipsos omni anno haberi ne-
cesse foret, primum ad inspicienda regni, si quae emerserunt, uulnera et ad medicinam eis
faciendam, deinde propter oratores externos, qui a suis principibus fere in conuentus solent
mitti. Ad haec ad uoluntatum exterorum populorum erga nos disquisitionem, tutane sint no-
bis ab illis omnia, an uero aliquid ab illis metuendum? Num quid difficultatum aut damno-
rum nobis sit ab illis illatum? Bellum num contra aliquem decernendum, an rationibus aliis
occurrendum hosti? Num aliquod tributum reipublicae causa sit imperandum? Sunt et illa,
extra conuentum uix tractari possunt, iudicia famae ac honoris, quae in omnibus rebuspubli-
cis principibus ac regibus reseruata sunt, magistratuum quorundam distributio, rationum fisci
examen et reliquae summae inspectio, ut inde coniiceretur, num sit necesse aliquam pecu-
niam contribui. Verum constitutis iudicibus generalibus conuentus multo breuiores essent; una
et altera hebdomada sufficeret conuentui, ad quem oratores municipales tanto numero, ut so-
lent, uenire minime necesse esset. Et qui uenirent, eos aliquid a fisco accipere ualde incom-
modum reipublicae. Quanta enim summa illis sumptuum nomine numerari solet? Quae si in
militem aut aedificia resque necessarias conferretur, non male consuleretur reipublicae. Face-
rent et ipsi de suo sumptus reipublicae causa, a qua bonis et priuilegiis multis sint aucti et
ornati. Multi procerum conuentus tempore multos florenorum millenarios exponere solent,
utpote conuentibus extractis in multas hebdomadas; hos sumptus in alias reiipublicae neces-
sitates conferri pulchrum et utile esset. Sed de conuentus rationibus hactenus; ad iudicia re-
deamus.
41
CAPUT XVIII
1. De accusatoribus et defensoribus tum suas causas
agentibus, 2. tum publicas. 3. De censoribus.
4. De causidicis.
1. Ultra personam iudicis duae in iudicio personae necessario requiruntur, accusatoris et
defensoris. Uterque rem simplicissime exponere debet. Si quid per alterutrum falso ac per
calumniam, decipiendi uel iudicis, uel aduersarii causa expositum dictumue fuerit, id nec
diu latere potest, nec impune erit. Est enim Deus ille iudex aequissimus et oculatissimus,
omne puniens mendacium, nulli parcens iniquitati. Multi tum petitorum tum reorum utun-
tur prooemiis ad rem, qua de agatur, nihil pertinentibus. Recensent sua suorumque maio-
rum merita in rempublicam, quae si sint minus illustria, commemorant ea, quae aliquis
unquam suorum gentilium, quamuis sanguine a se remotorum, praestitisset uel principi, uel
ipsi reipublicae atque ut id pudore fiat minore, saepe per alios id curant suae causae acto-
res, qui illis ornamenta ac triumphos gentilicios uel per uim applicent, ex quibus tandem
acute argumententur puniendum esse illum, qui accusetur, seuerissime, si quidem partes
accusatoris agunt, uel absoluendum, si defensoris. Non raro accidit, ut audiendis eiusmodi
cantilenis
Polloni tollant equites peditesque cachinnum.
Cum autem tales praefationes ad rem institutam faciant nihil, sed uel emerendi fauoris iudi-
cis eiusque mentis a ueri cognitione auertendiae, uel aduersarii opprimendi causa aut certe ad
tempus extrahendum iudiciumque frustrandum adhibeantur, toliendae sunt e medio et a foro
iusticiae propulsandae uoceque praeconis (quod olim iussu Areopagitarum Athenis factum est)
interdicendae ac partibus ipsis imperandum, ut de re ipsa loquantur aperte et simpliciter, sine
fuco omni omnique fallacia. Omnino iudicis est, sine amore ac miseratione, sine ira, odio,
inuidia, sine pertinacia de rebus pure et nude propositis, ex suis ipsarum rationibus ac argu-
mentis, non ex personarum, nec meritorum aut demeritorum alicuius respectu, iudicare. Se-
det enim, non ut cupiditati alicuius obtemperet, sed ut reddat unicuique ius suum. Olim datis
clepsydris praescribebatur partibus tempus ad dicendum, ne longitudine orationis abuterentur
ad offundendas iudici tenebras. Verum iustissimum fuerit lege cauere, ne cui de re sua dicenti
extra rem egredi neu praesidiis aliunde accersitis uti liceat. Facete admodum a Martiali no-
tantur, qui uel exordiis, uel perorationibus illis delectantur, ad rem nihil spectantibus hoc epi-
grammate:
42
Non de ui, neque caede, nec ueneno,
Sed lis est mihi de tribus capellis;
Uicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari
Tu Cannas Mithridaticumque bellum
Et periuria Punici furoris,
Et Syllas, Mariosque, Mutiosque
Magna uoce sonas manuque tota.
Iam dic, Posthume, de tribus capellis.
Petitoris est actionis, qua utatur in reum, nomen diserte exponere; rei etiam exceptionis caput
aperte declarare. Hoc enim praetermisso, uersabitur uterque tanquam in tenebris nebulaeque
iudici offundentur, ignaro quid in ludicando sequi debeat. Illud etiam minime ferendum est in [ Pobierz całość w formacie PDF ]
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • akte20.pev.pl