[ Pobierz całość w formacie PDF ]

2,10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam
nunc autem misericordiam consecuti
2,11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus
desideriis quae militant adversus animam
2,12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de
vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in
die visitationis
2,13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi
praecellenti
2,14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero
bonorum
2,15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium
hominum ignorantiam
2,16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
2,17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
2,18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
2,19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
2,20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et
patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
2,21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens
exemplum ut sequamini vestigia eius
2,22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
2,23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat
autem iudicanti se iniuste
2,24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui
iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
2,25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum
animarum vestrarum
3,1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum
conversationem sine verbo lucri fiant
3,2 considerantes in timore castam conversationem vestram
3,3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti
vestimentorum cultus
3,4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus
quod est in conspectu Dei locuples
3,5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis
viris
3,6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes
et non timentes ullam perturbationem
3,7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri
inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes
vestrae
3,8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes
humiles
3,9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario
benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis
3,10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et
labia eius ne loquantur dolum
3,11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam
3,12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini
super facientes mala
3,13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
3,14 sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et
non conturbemini
3,15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad
satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe
3,16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt
vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem
3,17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes
3,18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo
mortificatus carne vivificatus autem spiritu
3,19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit
3,20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum
fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam
3,21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium
sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi
3,22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et
virtutibus
4,1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est
carne desiit a peccatis
4,2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat
temporis
4,3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui
ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis
idolorum cultibus
4,4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem
blasphemantes
4,5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
4,6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum
homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu
4,7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus
4,8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit
multitudinem peccatorum
4,9 hospitales invicem sine murmuratione
4,10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni
dispensatores multiformis gratiae Dei
4,11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam
administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et
imperium in saecula saeculorum amen
4,12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi
aliquid vobis contingat
4,13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius
gaudeatis exultantes
4,14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis
requiescit
4,15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum
appetitor
4,16 si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine
4,17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis
eorum qui non credunt Dei evangelio
4,18 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit
4,19 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant
animas suas in benefactis
5,1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et
eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
5,2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum
Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
5,3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
5,4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
5,5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem
insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
5,6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis
5,7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis
5,8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit
quaerens quem devoret
5,9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae
fraternitati fieri
5,10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu
modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
5,11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen
5,12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et
contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
5,13 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus
5,14 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo
[zurück zum Register des Neuen Testaments]
Epistula Petri II
1,1 Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt
fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi
1,2 gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri
1,3 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per [ Pobierz całość w formacie PDF ]
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • akte20.pev.pl