[ Pobierz całość w formacie PDF ]

Ut vestrae vobis eripiantur opes,
Et nudo reges vivetis nomine? Verus
Regibus oppressis rex Solimannus erit?
Intercepta Asiae querimur tot regna, tot urbes;
Vestra Europa omnis, Libs quoque vester erat.
Sunc bona pars utriusque soli subiecta Getarum
Servis, Turca suum nam trahit inde genus.
Non loquar ereptam Rhodon altaque Constantini
Moenia, mille urbes, mille perisse duces.
Sunt antiqua nimis vobis haec vulnera et omnis
Sedatus longa est iam dolor iste die.
Buda recens cecidit, cuius percussa ruinis
Hosti tota dedit Pannonis ora manus,
Buda, vetustorum pulcherrima regia regum,
Clara, potens opibus, clara potensque viris.
Illa triumphantem qua primum luce tyrannum
Accepit muris maesta gemensque suis,
Sicut erat laniata genas, laniata capillos,
40
Ad ripas, Ister, dicitur isse tuas
Atque ibi flebilibus caelum implevisse querelis
Et singultatis exululasse sonis:
 Ister, o Ister, aquae rex magne ingentis, o Ister,
Qui septemgeminas in mare volvis aquas,
Ecquid ad has oculos lacrimas convertis et unam,
Quae superest, miserae porrigis ecquid opem?
Accipe me nec sis aliis immitior undis;
Saepe anmes miseris consuluisse ferunt.
Dum consanguineum Numitoris nata tyrannum
Vitat, in Etrusco flumine facta dea est.
Phoenissam Aeneae fugientem tecta Numici
Numen in Ausomas inolle recepit aquas.
Supplicis anne et tu lacrimas excludis et illis
Subscribis, qui spem destituere meam?
Heu nimimn verum est: quo eors se vertit, eodem
Et favor; exemplis hoc ego disco meis.
An potius proprio confectus et ipse dolore
Supremam sociae ferre gravaris opem?
Sic puto, et ignosco; vires quoque duplicat in me
Maeror et, ut doleam condoleamque, facit,
Cum video faciem, non quae fuit ante, novamque
Cum fractis frontem cornibus esse tibi.
Plena cadaveribus trahis ecce fluenta tuorum
Et patrio infectas sanguine ducis aquas
Insuetisque caput captivum pontibus infers,
Servus ab hostili comprimerisque rate.
Nunc, Corvine, tuum, nunc o disrumpe sepulcrum,
Surge, tuos vindex assere, surge, veni!
41
Namque ego quid refert vivos an morte peremptoa
Implorem? Surda est utraque turba mihi.
Carolus et Gallus, Veneti magnusque Sacerdos
Est quod agant; propior quilibet esto sibi.
Res Ferdinandum simul et fortuna moratur;
Heu quoties damno concidit ille meo!
Perdidit innumeras me propter saepe phalanges;
Testis id una recens esse ruina potest.
Dum vult esse suam, Turcae me tradit habendam;
Assertor salvam dum cupit esse, necat.
Sic ferus ille mea victor sedet altus in aula
Et populos redigit sub sua iura meos.
Regia possessa coniunx extruditur arce
Et Transsilvanum iam parat exsul iter.
Vagit, ut aerumnas si iam miserabilis infans
Sentiat, et flendi nescit habere modum.
Infelix infans regno spoliat paterno,
In cunis an adhuc incipis esse miser?
Tam cito nosse fugam, tot nosse pericla viarum
Cogeris et domini iussa superba sequi
Et natale solum dulcesqiie relinquere terras,
Quasque patris nato cura pararat opes.
Nec tamen ista tibi fit tantum iniuria; ab urbe,
Me miseram, eicitur Christus et ipse tua!
Templa exsultanti Mahometo arasque resignat
Et rapitur poenae rursus m onme genus,
Quaeque olim subiit Solimaei inilitis, illa
Et Solimannaei nunc quoque probra subit.
Christiparae stabulant m Virginis aede profani,
42
Illiic obscaeni praetereuntque nihil
Et faciunt divum delubra per omnia, quae non.
Ullius possit lingua pudica loqui.
Haec vos aspicitis, superi, et tamen esse dolori
Aut curae vobis inferiora putem?
Plura volebat adhuc; lacrimae rupere querelam
Atque aegram sanguis destituitque vigor.
Concidit exanimis moribmidaque membra per herbam
Fudit et invisam pectore planxit humum,
Ut Niobe quondam, cum tot sua pignora vidit
Ortygii telis occubuisse dei.
Non tamen obriguit saxo quoque Buda, sed ista
Si tunc vidisset, quae modo multa videt,
Quique hodie dolor est, tunc accessisset ad illum
Visque foret iuncti congeminata mali,
In Niobes etiam saxum trausisset et ortis
De lacrima Sipyli more scateret aquis.
Nam quantum est Turcae assidue nova signa videre,
Submitti et turmas crescere ab hoste novas,
Quae vigilent et agant, defectio ne qua tumultum
Excitet et tollat Buda rebelle caput.
Missa et aratorum bis septem milia certum est,
In quos Pannonici distribuuntur agri. [ Pobierz całość w formacie PDF ]
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • akte20.pev.pl